Архив:Твиты Pontifex ln

Материал из Викиреальностя
Перейти к: навигация, поиск

Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Vestro pro favore amoreque me testificor libens vobis gratissimum. Christum laetantes utinam collocetis semper vitae medium columen vestrae.


27 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Pervolo equidem esse ut sese christifideles gaudeant omnes abs Deoque, Nobismet Suum Qui crediderit Filium, diligi perspicue.


24 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Obsecro unico hoc temporis puncto ego vos obtestor Deo ut pro me preces moveatis et omni Ecclesia dum eidem Domino fidimus provido cuncti.


17 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Idoneum praebet Quadragesimale se tempus quo veluti nostrae ipsius vitae fides in Deum recipiatur fundamentum totiusque immo Ecclesiae.


13 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Quadragesimae hoc quod iam inimus tempore nostrum conversionis officium redintegramus studiumque plus nempe Deo spatii tribuendo.


10 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Confidamus misericordis Dei necesse est potentia. Sumus tametsi peccatores, transfigurat Illius tamen nos ex integroque format gratia.


6 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Sunt Dei creata cuncta munera. Pendere haec a Conditore singula Ipso tantummodo agnoscentes nos libertatem adipiscemur pacemque.


3 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Mariam imitamur virginem, filii dum eius dicta facta amplexamur ac tutamur Iesu, Illum vita in nostra ut reminiscamur Dominum.


2 февр. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Omnes nunc viros mulieresque capit mens Nostra religiosam votis vitam viventes: Christum paupertate castitate oboeditione fideles sectantor.


30 янв. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Diligitur homo Patre a Deo quisque. Ne propterea se neglegi ipsum sensiat umquam, Domini cum corde in amanti penitus insculpatur.


27 янв. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Dominica tandem dies quid nobis importat? Propria quidem domi focique est dies. Atqui pertinet in primis ad Ipsum.


23 янв. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Plures hodie comparent rerum species falsae. Verum fideles si videri ipsi cupiunt christiani, dubitare haud debent contra aquam remigare.


20 янв. Benedictus PP. XVI ‏@Pontifex_ln
Unitati christifidelium integre studentes quid iubet Dominus? Orare semper, iustitiam factitare, amare probitatem, humiles Secum ambulare.

http://www.peeep.us/22eeaa98